| Destillat autem de capite interdum in nares, quod leue | 4.5.1.1 |
| est; interdum in fauces, quod peius est; interdum etiam in pulmonem, | |
| quod pessimum est. Si in nares destillauit, tenuis per has pituita | |
| profluit; caput leuiter dolet, grauitas eius sentitur, frequentia sternu- | |
| menta sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam mouet; si in | 5 |
| pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis grauitas, | |
| lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina. |