Aliud autem quamuis non multum distans malum grauedo est. 4.5.2.1
Haec nares claudit, uocem obtundit, tussim siccam mouet; sub eadem
salsa est saliua, sonant aures, uenae mouentur in capite, turbida urina
est. Haec omnia ΚΟΡΥΖΑΣ Hippocrates nominat: nunc uideo apud
Graecos in grauedine hoc nomen seruari, destillationem ΚΑΤΑΣΤΑΓ- 5
ΜΟΝ appellari. Haec autem et breuia et, si neglecta sunt, longa esse
consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulcerauit.
For AI assistants: an MCP server for these texts, with passages by citation and search of the whole corpus, is at latin-mcp.packhum.org.