| Vbi aliquid eiusmodi sensimus, protinus abstinere a sole, balneo, | 4.5.3.1 |
| uino, uenere debemus; inter quae unctione et adsueto cibo nihilo minus | |
| uti licet. Ambulatione tantum acri sed tecta utendum est; post eam | |
| caput atque os supra quinquagiens perfricandum. Raroque fit ut, si | |
| biduo uel certe triduo nobis temperauimus, id uitium non leuetur. Quo | 4.1 |
| leuato, <si> in destillatione crassa facta pituita est, uel in grauedine | |
| nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, | |
| post egelida fouendum os caputque; deinde cum cibo pleniore uinum | |
| bibendum. At si aeque tenuis quarto die pituita est, uel nares aeque | 5 |
| clausae uidentur, adsumendum est uinum Aminaeum austerum, dein | |
| rursus biduo aqua; post quae ad balneum et ad consuetudinem reuer- | |
| tendum est. Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda | 5.1 |
| sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sani<s> | |
| facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et uehementius ista sol- | |
| licitare consuerunt: huic enim quaedam curiosior obseruatio necessa- | |
| ria est. | 5 |