Igitur huic, si in nares uel in fauces destillauit, praeter ea, quae 4.5.6.1
supra rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum
est; perfricandae uehementer inferiores partes, leuior frictio adhi-
benda thoraci ori capiti; demenda adsueto cibo pars dimidia; sumenda
oua, amylum similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem: siti 5
quanta maxime sustineri potest, pugnandum. Vbi per haec idoneus
aliquis balneo factus eoque usus est, adiciendus est cibo pisciculus
aut caro, sic tamen ne protinus iustus modus cibi sumatur; uino
meraco copiosius utendum est.