| In grauedine autem primo die quiescere, neque esse neque bibere, | 4.5.8.1 |
| caput uelare, fauces lana circumdare; postero die surgere, abstinere | |
| a potione, aut si res coegerit, non ultra heminam aquae adsumere; | |
| tertio die panis non tam multum ex parte interiore qum pisciculo | |
| uel leui carne sumere; aquam bibere. Si quis sibi temperare non | 9.1 |
| potuerit quominus pleniore uictu utatur, uomere; ubi in balneum | |
| uentum est, multa calida aqua caput et os fouere usque ad sudorem; | |
| tum ad uinum redire. Post quae uix fieri potest, ut idem incommodum | |
| maneat; sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, leuibus, | 5 |
| umore quam minimo, seruatis frictionibus exercitationibusque, quae | |
| in omni tali genere ualetudinis necessariae sunt. |