| A capite transitus ad ceruicem est, quae grauibus | 4.6.1.1 |
| admodum morbis obnoxia est. Neque tamen alius inportunior acutior- | |
| que morbus est, quam is, qui quodam rigore neruorum modo caput | |
| scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem | |
| ceruicem intendit. Primum Graeci ΟΠΙΣΘΟΤΟΝΟΝ, <in>sequentem ΕΜ- | 5 |
| ΠΡΟΣΘΟΤΟΝΟΝ, ultimum ΤΕΤΑΝΟΝ appellant, quamuis minus sub- | |
| tiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum | |
| diem tollunt: si hunc euaserunt, sine periculo sunt.—Eadem omnia ratione | 2.1 |
| curantur idque conuenit * * * Sed Asclepiades utique emittendum san- | |
| guinem credidit; <quod> quidam utique uitandum esse dixerunt, eo | |
| quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine. Verum | |
| hoc quidem falsum est: neque enim natura sanguinis est, <ut> utique | 5 |
| caleat, sed ex is, quae in homine sunt, hic celerrime uel calescit uel | |
| refrigescit. Mitti uero necne debeat, ex is intellegi potest, quae de | |
| sanguinis missione praecepta sunt. Vtique autem recte | 3.1 |
| datur castoreum, et cum hoc piper uel laser; deinde opus est | |
| fomento umido et calido. Itaque plerique aqua calida multa ceruices | |
| subinde perfundunt. Id in praesentia leuat, sed oportuniores neruos | |
| frigori reddit, quod utique uitandum est. Vtilius igitur est cerato | 5 |
| primum liquido ceruicem perunguere; deinde admouere uesicas bu- | |
| bulas uel utriculos oleo calido repletos, uel ex farina calidum cata- | |
| plasma, uel piper rotundum cum ficu contusum. Vtilissimum tamen | 4.1 |
| est umido sale fouere; quod quomodo fieret iam ostendi. | |
| Vbi eo aliquid factum est, admouere ad ignem; uel si | |
| aestas est, in sole<m> aegrum oportet; maximeque oleo ueteri, si | |
| id non est, Syriaco; si ne id quidem est, adipe quam uetustissima | 5 |
| ceruicem et scapulas et spinam perfricare. Frictio cum omnibus in | |
| homine uertebris utilis sit, tum is praecipue, quae in collo sunt. Ergo | |
| die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio | |
| utendum est. Dum intermittitur, imponendum malagma aliquod ex | |
| calfacientibus. Cauendum uero praecipue frigus; ideoque in eo | 5.1 |
| conclaui, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maxi- | |
| musque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque | |
| inutile erit caput adtonsum habere idque irino uel cyprino calido made- | |
| facere et superinposito pilleo uelare; nonnumquam etiam <in> calidum | 5 |
| oleum totum descendere, uel in aquam calidam, in qua faenum | |
| Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia. Aluus quoque ducta | |
| saepe superiores partes resoluit. Si uero etiam uehementius dolor | |
| creuit, admouendae ceruicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur; | |
| eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda. Vbi leuatus est dolor | 6.1 |
| mouerique ceruix coepit, scire licet cedere remediis morbum. Sed diu | |
| uitandus cibus, quisquis mandendus est: sorbitionibus utendum | |
| itemque ouis sorbilibus aut apalis [mollibus]; ius aliquod adsumen- | |
| dum. At si bene processerit iamque ex toto recte se habere ceruices | 5 |
| uidebuntur, incipiendum erit a pulticula uel intrita bene madida. | |
| Celerius tamen etiam panis mandendus quam uinum gustandum, | |
| siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus | |
| differendus est. |