| Vt hoc autem morbi genus circa totam ceruicem, sic | 4.7.1.1 |
| alterum aeque pestiferum acutumque in faucibus esse consueuit. Nostri | |
| anginam uocant: apud Graecos nomen, prout species est. Interdum | |
| enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, | |
| uix spiritus trahitur, membra soluuntur: id ΣΥΝΑΓΧΗΝ uocant. Inter- | 5 |
| dum lingua faucesque cum rubore intumescunt, uox nihil significat, | |
| oculi uertuntur, facies pallet, singultus est: id ΚΥΝΑΓΧΗΝ uocant. Illa | |
| communia sunt: aeger non cibum deuorare, non potionem potest, | |
| spiritus eius in<ter>cluditur. Leuius est, ubi tumor tantummodo rubor- | 2.1 |
| que est, cetera non secuntur: id ΠΑΡΑΣΥΝΑΓΧΗΝ appellant.—Quic- | |
| quid est, si uires patiuntur, sanguis mittendus est; si non abundat, secun- | |
| dum est ducere aluum. Cucurbitula quoque recte sub mento et circa | |
| fauces admouetur, ut id, quod strangulat, euocet. Opus est deinde | 5 |
| fomentis umidis: nam sicca spiritum elidunt. Ergo admouere spongias | |
| oportet, quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde | |
| <d>emittuntur; efficacissimumque est hic quoque salis calidus sucus. | |
| Tum commodum est hysopum uel nepetam uel thumum uel apsinthium | |
| uel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, | 3.1 |
| eaque gargarizare; post haec palatum unguere uel felle taurino uel | |
| eo medicamento, quod ex moris est. Polline etiam †si piperis id recte | |
| respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis | |
| altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, uel in palato citra uuam, | 5 |
| uel eas uenas, quae sub lingua sunt, ut per ea uulnera morbus erumpat. | |
| Quibus si non fuerit aeger adiutus, scire licet malo uictum esse. Si | |
| uero his morbus leuatus est, iamque fauces et cibum et spiritum | 4.1 |
| capiunt, facilis ad bonam ualetudinem recursus est. Atque interdum | |
| natura quoque adiuuat, si ex angustiore sede uitium transit in la- | |
| tiorem; itaque rubore et tumore in praecordiis orto scire licet fauces | |
| liberari. Quicquid autem eas leuauit, incipiendum est ab umidis, | 5 |
| maximeque aqua mulsa decocta: deinde adsumendi molles et non acres | |
| cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum reuertantur. Vulgo | 5.1 |
| audio, si quis pullum hirundininum ederit, angina toto anno non | |
| periclitari; seruatumque eum ex sale, cum is morbus urget, comburi, | |
| carbonemque eius contritum in aquam mulsam, quae potui datur, | |
| infriari et prodesse. Id cum idoneos auctores ex populo habeat, neque | 5 |
| habere quicquam periculi possit, quamuis in monumentis medicorum | |
| non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi. |