| Est etiam circa fauces malum, quod apud Graecos | 4.8.1.1 |
| aliud aliudque nomen habet, prout se intendit. Omne in difficultate | |
| spirandi consistit; sed haec dum modica est neque ex toto strangulat. | |
| ΔΥΣΠΝΟΙΑ appellatur; cum uehementior est, ut spirare aeger sine sono | |
| et anhelatione non possit, ΑΣΘΜΑ: <at> cum accessit id quoque, <quod | 5 |
| aegre> nisi recta ceruice spiritus trahitur, ΟΡΘΟΠΝΟΙΑ. Ex quibus id, | 2.1 |
| quod primum est, potest diu trahi: duo insequentia acuta esse con- | |
| suerunt. His communia sunt, quod propter angustias, per quas spiri- | |
| tus euadit, sibilum exit; dolor in pectore praecordiisque est, interdum | |
| etiam scapulis, isque modo <decedit, modo> reuertitur; ad haec tussi- | 5 |
| cula accedit.—Auxilium est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis | |
| detractione. Neque id satis est, sed lacte uenter quoque soluendus est, | |
| liquanda aluus, interdum etiam ducenda; quibus extenuatum corpus | |
| incipit spiritum trahere commodius. Caput autem etiam in lecto | 3.1 |
| sublime habendum est; thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut | |
| siccis aut etiam umidis adiuuandus est, et postea uel malagma super- | |
| imponendum, uel certe ceratum ex cyprino uel irino unguento. Sumenda | |
| deinde ieiuno potui mulsa aqua, <cum qua> uel hysopus cocta uel | 5 |
| contrita capparis radix sit. Deli<n>gitur etiam utiliter aut nitrum aut | |
| nasturcium album frictum, deinde contritum et cum melle mixtum; | |
| simulque coquntur mel, galbanum, resina terebenthina, et ubi coierunt, | |
| ex his quod fabae magnitudinem habet cotidie sub lingua liquatur: | |
| aut sulpuris ignem non experti P. 𐆖 #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ <h>abrotoni P. 𐆖 #¹¹⁰⁹ in uini | 10 |
| cyatho teruntur, idque tepefactum sorbetur. Est etiam non uana opinio | 4.1 |
| uulpinum iecur, ubi siccum est et aridum factum, contundi oportere | |
| polentamque ex eo potioni aspergi; uel eiusdem pulmonem quam | |
| recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse. Praeter | |
| haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est, interdum uino tenui, | 5 |
| austero, nonnumquam uomitu. Prosunt etiam quaecumque urinam | |
| augent, sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassi- | |
| tudinem; frictio multa praecipue inferiorum partium, uel in sole uel | |
| ad ignem, et per se ipsum et per alios usque ad sudorem. |