| In interiore uero faucium parte interdum exulceratio | 4.9.1.1 |
| esse consueuit. In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis fo- | |
| mentisque umidis utuntur: uolunt etiam uaporem calidum ore recipi. | |
| Per quae molliores alii partes eas fieri dicunt oportunioresque uitio | |
| iam haerenti. Sed si bene uitari frigus potest, tuta illa praesidia; si | 5 |
| metus eius est, superuacua sunt. Vtique autem perfricare fauces peri- | |
| culosum est: exulcerat enim. Neque utilia sunt quae urinae mouendae | 2.1 |
| sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare | |
| [quam supprimi melius est]. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi | |
| quoque secuti sumus, auctor bonus, acetum ait quam acerrimum esse | |
| sorbendum: hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera. Sed id suppri- | 5 |
| mere sanguinem, ulcera ipsa sanare non potest. Melius huic rei Ly- | |
| cium est, quod idem quoque <aeque> probat, uel porri uel marrubii | |
| sucus, uel nuces Graecae cum tracanto contritae <et cum passo mixtae>, | |
| uel lini semen contritum et cum dulci uino mixtum. Exercitatio quoque | 3.1 |
| ambulandi currendique necessaria est, frictio a pectore uehemens toti | |
| inferiori parti adhibenda. Cibi uero esse debent neque nimium acres | |
| neque asperi, mel, lenticula, tragum, lac, tisana, pinguis caro, prae- | |
| cipueque porrum et quicquid cum hoc mixtum est. Potionis quam | 5 |
| minimum esse conuenit; aqua dari potest uel pura, uel in qua malum | |
| Cotoneum palmulaeue decoctae sint. Gargarizationes quoque lenes, sin | |
| hae parum proficiunt, reprimentes, utiles sunt. Hoc genus neque | |
| acutum est et potest esse non longum: curationem tamen maturam, | |
| <ne> uehementer et diu laedat, desiderat. | 10 |