| Tussis uero fere propter faucium exulcerationem est. | 4.10.1.1 |
| Quae multis modis contrahitur: itaque illis restitutis ipsa finitur. | |
| Solet tamen interdum per se quoque male habere, et uix, cum uetus | |
| facta est, eliditur. Et modo arida est, modo pituitam citat.—Oportet | |
| hysopum altero quoque die bibere; spiritu retento currere, sed minime | 5 |
| in puluere; ac lectione uti uehementi, quae primo impedita tussi, post | |
| eam uincit; tum ambulare; deinde per manus quoque exerceri, et | |
| pectus diu perfricari; post haec quam pinguissimae ficus uncias tres | |
| super prunam incoctas esse. Praeter haec, si umida est, prosunt fric- | 2.1 |
| tiones ualidae cum quibusdam calfacientibus, sic ut caput quoque | |
| siccum uehementer perfricetur; item cucurbitulae pectori admotae; | |
| sinapi ex parte exteriore faucibus inpositum, donec leuiter exulceret; | |
| potio ex menta nucibusque Graecis et amylo; primoque adsumptus | 5 |
| panis aridus, deinde aliquis cibus lenis. At si sicca tussis est, cum | 3.1 |
| uehementissime urget, adiuuat uini austeri cyathus adsumptus, dum ne | |
| amplius id interposito tempore aliquo quam ter aut quater fiat; item | |
| laseris quam optimi paulum deuorare opus est; porri uel marrubii | |
| sucum adsumere; scillam delingere, acetum ex ea uel certe acre | 5 |
| sorbere; aut cum spica alii contriti duos uini cyathos. Vtilis etiam in | 4.1 |
| omni tussi est peregrinatio, nauigatio longa, loca maritima, nata- | |
| tiones; cibus interdum mollis, ut malua, ut urtica, interdum acer; | |
| lac cum alio coctum; sorbitiones, quibus laser sit adiectum, aut | |
| in quibus porrum incoctum tabuerit; ouum sorbile sulpure adiecto; | 5 |
| potui primum aqua calida, deinde in uicem aliis diebus haec, aliis | |
| uinum. |