| Magis terreri potest aliquis, cum sanguinem expuit: | 4.11.1.1 |
| sed id modo minus, modo plus periculi habet. Exit modo ex gingiuis, | |
| modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, | |
| sine ulcere, sine gingiuarum ullo uitio, ita ut nihil excreetur. Verum | |
| ut ex naribus aliquando, sic ex ore prorumpit. Atque interdum sanguis | 5 |
| profluit, interdum simile aquae quiddam, in qua caro recens lota est. | |
| Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata | 2.1 |
| ea parte, modo non exulcerata, sed aut ore uenae alicuius adaperto, aut | |
| tuberculis quibusdam natis, exq<ue> his sanguine erumpente. Quod ubi | |
| incidit, neque laedit potio aut cibus neque quicquam ut ex ulcere | |
| excreatur. Aliquando uero gutture et arteriis exulceratis frequens | 5 |
| tussis sanguinem quoque extundit: interdum etiam fieri solet, ut aut | |
| ex pulmone aut ex pectore aut ex latere aut ex iocinere feratur. Saepe | |
| feminae, quibus sanguis per menstrua non respondit, hunc expuunt. |