| Auctoresque medici sunt uel exe<s>a parte aliqua sanguinem | 4.11.3.1 |
| exire, uel rupta, uel ore alicuius uenae patefacto: primam ΔΙΑΒΡΩΣΙΝ, | |
| secundam ΡΗΞΙΝ[ΣΧΑΣΜΟΝ], tertiam ΑΝΑΣΤΟΜΩΣΙΝ appellant. | |
| Vltima minime nocet, prima grauissime. Ac saepe quidem euenit, | |
| uti sanguinem pus sequatur. Interdum autem qui sanguinem | 5 |
| ipsum suppressit, satis ad ualetudinem profuit: sed si secuta ulcera | |
| sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita uaria et pericu- | |
| losa genera morborum sunt. Si uero sanguis tantum fluit, expeditius | |
| et remedium et finis est. Neque ignorari oportet eis, quibus fluere | 4.1 |
| sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeue aut post cursum uehemen- | |
| tem uel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis | |
| mediocre profluuium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassi- | |
| tudinem soluere; ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore | 5 |
| loco decidit, si tamen in eius urina nihil nouauit; neque uomitum | |
| huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et | |
| implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto | |
| neque nimius est neque tussim aut calorem mouet. |