| Haec pertinent ad uniuersum: nunc ad ea loca, quae praeposui, | 4.11.5.1 |
| ueniam. Si ex gingiuis exit, portulacam manducasse satis est; | |
| si ex ore, continuisse eo merum uinum; si parum id proficit, acetum. | |
| Si inter haec quoque grauiter erumpit, quia consumere hominem | |
| potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, | 5 |
| sic ut cutis quoque incidatur, auertere: si id mulieri, cui menstrua | |
| non feruntur, euenit, eandem cucurbitulam incisis inguinibus eius | |
| admouere. At si ex faucibus interioribusue partibus processit, et metus | 6.1 |
| maior est et cura maior adhibenda. Sanguis mittendus est, et si nihilo | |
| minus ex ore processit, iterum tertioque, et cotidie paulum aliquid. | |
| Protinus autem debet sorbere uel acetum uel cum ture plantaginis aut | |
| porri sucum, imponendaque extrinsecus supra id, quod dolet, lana | 5 |
| sucida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum. Erasistratus | |
| horum crura quoque et femora brachiaque pluribus locis deligabat. | |
| Id Asclepiades adeo non prodesse, etiam inimicum esse proposuit. | |
| Sed id saepe commode respondere experimenta testantur. Neque tamen | 7.1 |
| pluribus locis deligari necesse est, sed satis est infra inguina et super | |
| talos, summosque umeros, etiam brachia. Tum si febris urget, danda | |
| est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex is, quae aluum adstringunt, | |
| decoctum sit. At si abest febris, uel elota halica uel panis ex aqua fri- | 5 |
| gida et molle quoque ouum dari potest, potui uel idem, quod supra | |
| scriptum est, uel uinum dulce uel aqua frigida: sed sic bibendum erit, | |
| ut sciamus huic morbo sitim prodesse. Praeter haec necessaria sunt | 8.1 |
| quies, securitas, silentium. Caput huius quoque cubantis sublime esse | |
| debet, recteque tondetur; facies saepe aqua frigida fouenda est. At | |
| inimica sunt uinum, balneum, uenus, in cibo oleum, acria omnia, item | |
| calida fomenta, conclaue calidum et inclusum, multa uestimenta cor- | 5 |
| pori iniecta. Etiam frictiones * * ubi bene etiam sanguis conquieuit. | |
| Tum uero incipiendum est a brachiis cruribusque, a thorace abstinen- | |
| dum. In hoc casu per hiemem locis maritumis, per aestatem * mediter- | |
| raneis opus est. |