Faucibus subest stomachus; in quo plura longa uitia | 4.12.1.1 |
incidere consuerunt. Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, | |
modo inflammatio, modo exulceratio adficit: interdum <pituita, inter- | |
dum> bilis oritur; frequentissimumque eius malum est, quo resoluitur, | |
neque ulla re magis aut adficitur aut corpus adficit. Diuersa autem | 5 |
ut uitia eius, sic etiam remedia sunt. |