| Vulgatissimum uero pessimumque stomachi uitium est [resolutio | 4.12.7.1 |
| est], cum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus ac sic tabe | |
| consumi.—Huic generi inutilissimum balineum est: lectiones exer- | |
| citationesque superioris partis necessariae, item unctiones frictiones- | |
| que; his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus eiusdem | 5 |
| subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod con- | |
| tra stomachum est, consistere in frigidis medi<cat>isque fontibus, quales | |
| Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est. Cibi quoque adsu- | |
| mendi sunt frigidi, qui potius difficulter coquntur, quam facile uiti- | |
| antur. Ergo plerique, qui nihil aliud concoquere possunt, bubulam | 10 |
| coqunt. Ex quo colligi potest neque auem neque uenationem neque | |
| piscem dari debere nisi generis durioris. Potui quidem aptissimum est | 8.1 |
| uinum frigidum, uel certe bene calidum meracum, potissimum Raeti- | |
| cum uel Allobrogicum aliudue, quod et austerum et resina conditum | |
| est: si id non est, quam asperrimum maximeque Signinum. Si cibus | |
| non continetur, danda aqua et eliciendus plenior uomitus est, iterum- | 5 |
| que dandus cibus; et tum admouendae duobus in<f>ra stomachum digitis | |
| cucurbitulae ibique duabus aut tribus horis continendae sunt. Si | 9.1 |
| simul et uomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana | |
| sucida uel spongia ex aceto uel cataplasma, quod refrigeret. Perfri- | |
| canda uero non diu sed uehementer brachia et crura et calfacienda. | |
| Si plus doloris est, in<fra> praecordia quattuor digitis cucurbitula uten- | 5 |
| dum est, et protinus dandus panis ex posca frigida: si non continuit, | |
| post uomitum lene aliquid ex is, quae non aliena stomacho sint: si | |
| ne id quidem tenuit, singuli cyathi uini singulis interpositis horis, donec | |
| stomachus consistat. Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, | 10.1 |
| ualentius acidi Punici mali c<u>m pari modo suci, qui ex dulci Punico | |
| malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte; | |
| quibus tantundem, quantum in his omnibus est, aquae frigidae quam | |
| optime miscetur: id enim plus quam uinum ad conprimendum sto- | 5 |
| machum potest. Supprimendus autem uomitus est, qui per se uenit. | 11.1 |
| S<ed> si nausia est aut si coacuit intus cibus aut computruit, quorum | |
| utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est; protinusque, cibis adsumptis | |
| isdem, quos proxime posui, stomachus restituendus. Vbi sublatus | |
| est praesens metus, ad ea redeundum est, quae supra praecepta sunt. | 5 |