| Stomachus lateribus cingitur, atque in his quoque | 4.13.1.1 |
| uehementes dolores esse consuerunt. Et initium uel ex frigore uel ex | |
| ictu uel ex nimio cursu uel ex morbo est. Sed interdum <om>ne malum | |
| intra dolorem est isque modo tarde, modo celeriter soluitur: interdum | |
| ad perniciem quoque procedit oriturque acutus morbus, qui pleur<i>- | 5 |
| ticus a Graecis nominatur. Huic dolori lateris febris et tussis accedit; | |
| et per hanc excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita; si grauis, | |
| sanguis. Interdum etiam sicca tussis est, quae nihil emo<l>itur, idque | 2.1 |
| primo uitio grauius, secundo tolerabilius est.—Remedium uero est | |
| magni et recentis doloris sanguis missus: at siue leuior siue uetustior | |
| casus est, uel superuacuum uel serum id auxili est; confugiendumque | |
| ad cucurbitas est, ante summa cute incisa. Recte etiam sinapi ex | 5 |
| aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum | |
| medicamentum, quod umorem illuc citet. Praeter haec circumdare | 3.1 |
| primum oportet latus abso lanae sulpuratae; deinde, cum paululum | |
| inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti. Ab his trans- | |
| itus ad malagmata est. Si uetustior dolor remanet, nouissime resina | |
| inposita discutitur. Vtendum cibis potionibusque calidis, uitandum | 5 |
| frigus. Inter haec tamen non alienum e<s>t extremas partes oleo et | |
| sulpure perfricare; si leuata tussis est, leni lectione uti, iamque et | |
| acres cibos et uinum meracius adsumere. Quae ita a medicis prae- | |
| cipiuntur, ut tamen sine his rusticos nostros epota ex aqua herba | |
| trixa<g>o satis adiuuet. Haec in omni lateris dolore communia sunt: | 4.1 |
| plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est. In hoc praeter | |
| ea, quae supra posita sunt, haec animaduertenda sunt; ut cibus sit | |
| quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio eaque ex tisana | |
| potissimum, aut ius, in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit, | 5 |
| idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per uires licebit: | |
| potui uero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit. Quae | 5.1 |
| quibus temporibus danda sint, ex ratione uel adiectae uel leuatae febris | |
| apparebit, sic ut in remissione quam maxima dentur, cum eo tamen, | |
| ut sciamus non esse eius generis tussi aridas fauces committendas: | |
| nam saepe, ubi nihil est, quod excreetur, continuatur et strangulat. Ob | 5 |
| quam causam dixi etiam peius id genus esse tussis, quod nihil | |
| quam quod pituitam moueret. Sed hic uinum sorbere, ut supra | |
| praecepimus, morbus ipse non patitur: in uicem eius cremor tisanae | |
| sumendus est. Vt his autem in ipso morbi feruore sustinendus aeger | 6.1 |
| est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et uini quoque | |
| aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut | |
| fauces asperet. Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere | |
| oportebit uno die, posteroque cum cibo uini paulo plus adsumere. | 5 |
| Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra | |
| quoque positum est, uini cyathos sorbere, sed id in hoc genere ualetu- | |
| dinis dulce uel certe lene commodius est. Si malum inueterauit, athle- | |
| tico uictu corpus firmandum est. |