| A compagine corporis ad VISCERA transeundum est, | 4.14.1.1 |
| et inprimis ad pulmonem ueniendum; ex quo uehemens et acutus | |
| morbus oritur, quem peripleumoniac<o>n Graeci uocant. Eius haec con- | |
| dicio est: pulmo totus adficitur; hunc casum eius subsequitur tussis | |
| bilem uel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris grauitas, spi- | 5 |
| ritus difficultas, magnae febres, continua uigilia, cibi fastidium, tabes. | |
| Id genus morbi plus periculi quam doloris habet.—Oportet, si satis | |
| ualidae uires sunt, sanguinem mittere; si minores, cucurbitulas sine | |
| ferro praecordiis admouere. Tum si satis ualet, gestando aegrum | 2.1 |
| digerere; si parum, intra domum tamen dimouere: potionem autem | |
| hysopi * cum quo ficus arida sit incocta, aut aquam mulsam, in qua | |
| uel hysopum uel ruta decocta sit: frictione uti diutissime in scapulis, | |
| proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leuiter contra | 5 |
| pulmonem, idque bis cottidie facere. Quod ad cibum uero pertinet, | |
| huic nec salsis opus est neque acribus neque amaris neque aluum | |
| adstringentibus, sed paullo lenioribus. Ergo primis diebus danda est | 3.1 |
| sorbitio tisanae uel halicae uel oryzae, cum qua recens adeps cocta | |
| sit: cum hac sorbile ouum, nuclei pinei ex melle, panis uel elota halica | |
| ex aqua mulsa; potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa | |
| egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat. Haec autem | 5 |
| altero quoque die increscente morbo dare satis est. Vbi increment<um> | |
| constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeter- | |
| quam aqua egelida. Si uires desunt, adiuuandae sunt aqua mulsa. | |
| Prosuntque aduersus dolores imposita calida fomenta uel ea, quae | |
| simul et reprimunt et emolliunt. Prodest impositus super pectus sal | 4.1 |
| bene contritus cum cerato mixtus, quia leuiter cutem erodit, eoque | |
| impetum materiae, quo pulmo uexatur, euocat. Vtile etiam aliquod | |
| malagma est ex is, quae materiam trahunt. Neque alienum est, dum | |
| premit morbus, clausis fenestris aegrum continere: ubi paullum leuatus | 5 |
| est, ter aut quater die fenestris aliquis apertis paruum aerem recipere. | |
| Deinde in refectione pluribus diebus a uino abstinere; gestatione, fric- | |
| tione uti, sorbitionibus; et prioribus cibis adicere ex holeribus porrum, | |
| ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic ut diu | |
| nihil <nisi> molle et lene sumatur. | 10 |