| Alterius quoque uisceris morbus, iocineris, aeque | 4.15.1.1 |
| modo longus, modo acutus esse consueuit: ΗΠΑΤΙΚΟΝ Graeci uocant. | |
| Dextra parte sub praecordiis uehemens dolor est, idemque ad latus | |
| dextrum et ad iugulum umerumque partis eiusdem peruenit: nonnum- | |
| quam manus quoque dextra torquetur, horror calidus est. Vbi male | 5 |
| est, bilis euomitur; interdum singultus prope strangulat. Et haec | |
| quidem acuti morbi sunt: longioris uero, ubi suppuratio in iocinere | |
| est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia | |
| dura sunt et tument; post cibum maior spiritus difficultas est; accedit | |
| maxillarum quaedam resolutio. Vbi inueterauit malum, uenter et crura | 2.1 |
| pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque | |
| extenuatur.—Initio sanguinem mittere optimum est: tum uenter | |
| soluendus est, si non potest aliter, per nigrum ueratrum. Inponenda | |
| extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae | 5 |
| diducant, quibus recte iris uel apsinthium adicitur; post haec malagma. | |
| Dandae uero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non mul- | 3.1 |
| tum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conueniunt, praeterque | |
| eos, qui urinam mouent, potionesque ad id efficaces. Vtilia in hoc | |
| morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, | |
| lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo | 5 |
| medium, columbae iecur recens et crudum. Ex quibus quaedam per | |
| se esse, quaedam adicere uel sorbitioni uel potioni licet, sic tamen, ut | |
| parce adsumantur. Neque alienum est absinthium contritum ex melle | |
| et pipere, eiusque catapotium cotidie deuorare. Abstinendum utique | |
| est ab omnibus frigidis: neque enim res ulla magis iecur laedit. | 10 |
| Frictionibus utendum in extremis partibus: uitandus omnis labor, | 4.1 |
| omnis uehementior motus; ne spiritus quidem diutius continendus | |
| est. Ira, trepidatio, pondus, ictus, cursus inimica sunt. Perfusio cor- | |
| poris multa prodest ex aqua, si hiemps est, calida, si aestas, tepida; | |
| item liberalis unctio et in balneo sudor. Si uero iecur uomica laborat, | 5 |
| eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus. | |
| Quidam etiam contra id scalpello aperiunt et ipsam uomicam adurunt. |