| At lienis, ubi adfectus est, intumescit, simulque cum | 4.16.1.1 |
| eo pars sinistra; eaque dura est et prementi renititur: uenter intentus | |
| est; aliquis etiam cruribus tumor est. Vlcera aut omnino non sa- | |
| nescunt, aut certe cicatricem uix recipiunt: in intenta ambulatione | |
| cursuque dolor et quaedam difficultas est.—Hoc uitium quies auget: | 5 |
| itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem | |
| i<s>ta, si nimium processeri<n>t, excitent. Vnctiones frictionesque et | |
| sudores necessarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt, item lac et caseus: | |
| acida autem maxime conueniunt. Ergo acetum acre per se sorbere, | 2.1 |
| et magis etiam quod scilla conditum est, expedit. Edenda sunt sal- | |
| samenta uel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique | |
| ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, | |
| rostra, aues macrae, eiusdem generis uenatio. Potui uero ieiuno dari | 5 |
| debet apsinthium incoctum: at post cibum aqua a ferrario fabro, | |
| in qua candens ferrum subinde tinctum sit: haec enim uel praecipue | |
| lienem coercet. Quod animaduersum est in is animalibus, quae aput hos | |
| fabros educata exiguos lienes habent. Potest etiam dari uinum tenue, | 3.1 |
| austerum; omniaque in cibis et potionibus, quae urina<e> mouendae | |
| sunt. Praecipueque ad id ualet uel trifolii semen uel cuminum uel | |
| apium uel serpullum uel cytisus uel portulaca uel nepeta uel thymum | |
| uel hysopum uel satureia: haec enim inde commodissime uidentur | 5 |
| umorem deducere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur; prae- | |
| cipueque eruca et nasturcium lienem extenuant. Inponenda quoque | 4.1 |
| extrinsecus sunt quae leuent. [Fit ex unguento et palmulis, quod | |
| myrobalanon Graeci uocant; fit ex lini et nasturci semine, quo uinum | |
| et oleum adicitur; fit ex cupresso uiridi et arida ficu; fit ex sinapi, | |
| cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque | 5 |
| in s<o>le et protinus imponitur.] Multisque modis huic rei cappari | |
| aptum est: nam et ipsum cum cibo adsumere et muriam eius cum | |
| aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contri- | |
| tam uel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle | |
| contritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur. | 10 |