| At renes ubi adfecti sunt, diu male habent. Peius | 4.17.1.1 |
| est, si frequens biliosus uomitus accedit.—Oportet conquiescere, | |
| cubare molliter, soluere aluum, si aliter non respondet, etiam ducere; | |
| saepe desidere in aqua calida; neque cibum neque potionem frigidam | |
| adsumere; abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis; bibere | 5 |
| liberaliter; <a>dicere modo cibo modo potioni piper, porrum, ferulam, | |
| album papauer; quae maxime inde urinam mouere consuerunt. Auxilio | 2.1 |
| quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris | |
| semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, | |
| anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in | |
| duas mulsi potiones diuisa: si uero dolor tantum leuandus est, eiusdem | 5 |
| cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci | |
| paululum, contrita e<t> cum lacte potui data. A<c> super quoque recte | |
| quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori ex- | |
| trahendo sunt. |