| A uisceribus ad INTESTINA ueniendum est, quae sunt | 4.18.1.1 |
| et acutis et longis morbis obnoxia. Primo<que> facienda mentio est | |
| choler<ae>, quia commune id stomachi atque intestinorum uitium uideri | |
| potest: nam simul et deiectio et uomitus est, praeterque haec inflatio | |
| est. Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae | 5 |
| similis, deinde ut in ea recens caro lota esse uideatur, interdum alba, | |
| nonnumquam nigra uel uaria. Ergo eo nomine morbum hunc cho- | |
| lera<m> Graeci nominarunt. Praeter ea uero, quae supra conprehensa | 2.1 |
| sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima | |
| deficit; quibus concurrentibus non mirum est, si subito quis moritur: | |
| neque tamen ulli morbo minor<e> momento succurritur.—Protinus | |
| ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet | 5 |
| et uomere. Vix umquam fi<t> ne uomitus sequatur: sed etiamsi incidit, | |
| miscuisse tamen nouam materiam corruptae prodest; parsque sanitatis | |
| est uomitum esse subpressum. Si id incidit, protinus ab omni potione | 3.1 |
| abstinendum est: si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis | |
| fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut | |
| uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur. Quod si uehementer et | |
| uomitus et deiectio et sitis uexant, et adhuc subcruda sunt, quae | 5 |
| uomuntur, nondum uino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa | |
| frigida, sed potius egelida danda est; admouendumque naribus est | |
| puleium ex aceto, uel polenta uino adsparsa, uel menta * secundum | |
| naturam est. <A>t cum discussa cruditas est, tum magis uerendum est, | 4.1 |
| ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad uinum. Id esse | |
| oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum, uel polenta adiecta | |
| uel infracto pane, quem ipsum quoque adsumere expedit quotiensque | |
| aliquid aut stomachus aut uenter effudit, totiens per haec uires resti- | 5 |
| tuere. Erasistratus primo tribus uini guttis aut quinis aspergendam | |
| potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum. Is si et ab | |
| initio uinum dedit et metum cruditatis secutus est, non sine causa | |
| fecit: si uehementem infirmitatem adiuuari posse tribus guttis puta- | |
| uit, errauit. At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, inter- | 5.1 |
| ponenda potio apsinthi est. Si extremae partes corporis frigent, | |
| unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque | |
| fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus | |
| contra uentriculum ipsum cucurbitula admouenda est, aut sinapi super- | 5 |
| inponendum. Vbi is constitit, dormire oportet; postero die utique a | |
| potione abstinere, die tertio in balneum ire; paulatim se cibo reficere. | |
| Somno quisquis facile adquiescit * * * itemque lassitudine et frigore. | |
| Si post suppressam choleram febricula manet, aluum duci necessarium | |
| est, tum cibis uinoque utendum est. | 10 |