| Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter in- | 4.19.1.1 |
| testina stomachumque uersatur sic, ut cuius potissimum partis sit, | |
| non facile dici possit. In ipsius uero uentriculi porta consistit is, qui | |
| * * et longus esse consueuit: coeliacus a Graecis nominatur. Sub hoc | |
| uenter indurescit, dolorque eius est; aluus nihil reddit, ac ne spiritum | 5 |
| quidem transmittit; extremae partes frigescunt; difficulter spiritus | |
| redditur.—Commodissimum est inter initia calida * et cataplasmata | 2.1 |
| toto uentri imponere, ut dolorem leniant, post cibum uomere, atque ita | |
| uentrem exinanire; proxumis deinde diebus cucurbitulas sine ferro | |
| uentri et coxis admouere; uentrem ipsum liquare, dato lacte et uino | |
| salso frigido; si tempus anni patitur, etiam uiridibus ficis, sic tamen, | 5 |
| ne quis aut cibus aut umor uniuersus detur sed paulatim. Ergo per | 3.1 |
| interualla temporis sat est cyathos binos ternosue sumere, et cibum | |
| pro portione huius; commodeque facit cyatho lactis cyathus aquae | |
| mixtus et sic datus; cibique inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut | |
| lacti quoque recte contritum alium adiciatur. Procedente uero tem- | 5 |
| pore opus est gestari, maximeque nauigare; perfricari ter aut quater | |
| die, sic ut nitrum oleo adiciatur; perfundi aqua calida post cibum; | |
| deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec | |
| adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et uirile est. Paula- | 4.1 |
| tim deinde faciendus est transitus ad ea, quae uentrem conprimunt. | |
| Assa caro danda ualens, et quae non facile corrumpatur: potui uero | |
| pluuialis aqua decocta, sed quae per binos ternosue cyathos bibatur. Si | |
| uetus uitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudi- | 5 |
| nem deuorare, altero quoque die uinum uel aquam bibere, interdum | |
| interposito cibo singulos uini cyathos sorbere: ex inferiore parte in- | |
| fundere pluuia[ti]lem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis | |
| partibus remanet. |