| Int<ra> ipsa uero intestina consistunt duo morbi, | 4.20.1.1 |
| quorum alter in tenuiore, alter in pleniore est. Prior acutus est, in- | |
| sequens esse longus potest. Diocles Carystius tenuioris intestini mor- | |
| bum ΧΟΡΔΑΨΟΝ, plenioris ΕΙΛΕΟΝ nominauit: a plerisque uideo nunc | |
| illum priorem ΕΙΛΕΟΝ, hunc ΚΟΛΙΚΟΝ nominari. Sed prior <modo | 5 |
| supra umbilicum>, modo sub umbilico dolorem mouet. Fit alterutro | |
| <loco> inflammatio; nec aluus nec spiritus infra transmittitur. <Si> | |
| superior pars adfecta est, cibus, si inferior, stercus per os redditur, si | |
| utrumlibet, uetus est. Adicit periculo uomitus biliosus, mali odoris, | 2.1 |
| aut uarius aut niger.—Remedium est sanguinem mittere aut cucurbi- | |
| tulas pluribus locis admouere, non ubique cute incisa: id enim duobus | |
| aut tribus locis satis est: ex ceteris spiritum euocare abunde est. Tum | |
| animaduertere oportet quo loco malum sit: solet enim contra id tumere. | 5 |
| Et si supra umbilicum est, alui ductio utilis non est: si infra est, | |
| aluum ducere, ut Erasistrato placuit, optimum est, et saepe id auxilii | |
| satis est. Ducitur autem percolato tisanae cremore cum oleo et melle, | |
| sic ut praeterea nihil adiciatur. <Si nihil> tumet, duas manus im- | 3.1 |
| ponere oportet supra summum uentrem, paulatimque deducere: in- | |
| uenietur enim mali locus, qui necesse est renitatur; et ex eo d<e>liberari | |
| poterit, ducenda necne aluus sit. Illa communia sunt; calida cataplas- | |
| mata admouere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et | 5 |
| spinam ac saepe mutare; brachia cruraque perfricare, demittere totum | |
| hominem in calido oleo: si dolor non quiescit, etiam in aluum ex parte | |
| inferiore tres aut quattuor cyathos calidi olei dare. Vbi per haec con- | |
| secuti sumus, ut iam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre | |
| potui mulsum tepidum non multum: nam ante magna cura uitandum | 10 |
| est, ne quid bibat. Si id commode cessit, adicere sorbitionem. Vbi | 4.1 |
| dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque | |
| inflante neque duro neque ualido, ne intestina adhuc imbecilla laedan- | |
| tur: potui uero nihil * praeterquam puram aquam. Nam siue quid | |
| uinulentum siue acidum est, id huic morbo alienum est. Ac postea | 5 |
| quoque uitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceteros- | |
| que corporis motus: nam facile id malum redire consueuit, et, siue | |
| cum frigus subit siue aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis in- | |
| testinis reuertitur. |