| Is autem morbus, qui <in> intestino pleniore est, in | 4.21.1.1 |
| ea maxime parte est, quam <caec>am esse proposui. Vehemens fit | |
| inflatio, uehementes dolores, dextra magis parte; intestinum, quod | |
| uerti uidetur * * prope spiritum elidit. In plerisque post frigora cru- | |
| ditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic | 5 |
| cruciat, ut uitae spatio nihil demat.—Vbi is dolor coepit, admouere | |
| sicca et calida fomenta oportet, sed primo len<i>a, deinde ualidiora, | |
| simulque friction<e> ad extremas partes [id est crura brachiaque] ma- | |
| teriam reuocare: si discussu<s> non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro | |
| defigere. Est etiam medicamentum eius rei causa comparatum, quod | 2.1 |
| colicon nominatur: id se repperisse Cassius gloriabatur. Magis prodest | |
| potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum | |
| dolorem leuat. Nisi finito uero tormento recte neque cibus neque | |
| potio adsumitur. Quo uictu sit utendum, qui hoc genere temptantur, | 5 |
| iam mihi dictum est. [Confectio medicamenti, quod colicon | |
| nominatur: ex his constat: costi, anesi, castorei, singul<orum> P#¹¹¹¹ 𐆖 III, | |
| petroselini P#¹¹¹¹ den III, piperis longi et rotundi, singul<orum> P#¹¹¹¹ 𐆖 II, | |
| papaueris lacrimae, iunci rotundi, myrrae, nardi, singul<orum> P#¹¹¹¹ 𐆖 VI; | |
| quae melle excipiuntur. Id autem et deuorari potest et ex aqua calida | 10 |
| sumi.] |