| Proxima his inter intestinorum mala tormina esse | 4.22.1.1 |
| consueuerunt: dys<e>nteria Graece uocatur. Intus intestina exulceran- | |
| tur; ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, | |
| modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quae- | |
| dam carnosa descendunt; frequens deiciendi cupiditas dolorque in ano | 5 |
| est. Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque | |
| tormentum intenditur; idque post tempus aliquod leuatur exiguaque | |
| requies est; somnus interpellatur; febricula oritur; longoque tempore | |
| id malum cum inueterau[er]it, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, | |
| excruciat.—Oportet inprimis conquiescere, siquidem omnis agitatio | 2.1 |
| exulcerat; deinde ieiunum sorbere uini cyathum, cui contrita radix | |
| quinquefolii sit adiecta; imponere cataplasmata super uentrem, quae | |
| reprimunt, quod in superioribus uentris morbis non expedit; quotiens- | |
| que desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae uerbenae sint; | 5 |
| port<u>lacam uel coctam uel ex dura muria <e>sse; cibos potionesque eas, | |
| quae adstringunt aluum * Si uetustior morbus est, ex inferioribus par- | 3.1 |
| tibus tepidum infundere uel tisanae cremorem uel lac uel adipem | |
| liquatam uel medullam ceruinam uel oleum uel cum rosa butyrum | |
| uel cum eadem album crudum ex ouis uel aquam, in qua lini semen | |
| decoctum sit, uel si somnus non accedit, uitellos cum aqua, in qua | 5 |
| rosae floris folia cocta sint: leuant enim dolorem haec et mitiora ulcera | |
| efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium | |
| est. Themison muria dura quam asperrima <h>ic utendum memoriae | 4.1 |
| prodidit. Cibi uero esse debent, qui leniter uentrem <ad>stringant. <A>t | |
| ea, quae urinam mouent, si ea consecuta sunt, in aliam partem umorem | |
| auertendo prosunt: si non sunt consecuta, noxam augent; itaque nisi | |
| in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda. Potui, | 5 |
| si febricula est, aqua pura calida uel ea, quae ipsa quoque adstringat, | |
| dari debet: si non est, uinum leue, austerum. Si pluribus diebus nihil | |
| remedia alia iuuerunt uetusque iam uitium est, aquae bene frigidae | |
| potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae ualetudinis facit. | |
| Sed ubi uenter suppressus est, protinus ad calidam potionem re- | 5.1 |
| uertendum est. Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique | |
| odoris descendere, solet purus sanguis profluere. Si superius uitium | |
| est, aluus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae | |
| supra comprehensa sunt. [Valensque est etiam aduersus cancerem | 5 |
| intestinorum minii gleba cum salis hemina contrita, si mixta his | |
| aqua in aluum datur.] A<t> si sanguis profluit, cibi potionesque esse | |
| debent, quae adstringant. |