| Ex torminibus interdum intestinorum leuitas | 4.23.1.1 |
| oritur, quae * * continere nihil possunt, et, quicquid adsumptum est, | |
| imperfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum | |
| praecipitat.—In hoc utique adhibere oportet comprimentia, quo | |
| facilius tenendi aliquid intestinis uis sit. Ergo et super pectus ponetur | 5 |
| sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem euocet; et ex | |
| uerbenis decoct<a in> aqua desidat; et cibos potionesque adsumat, quae | |
| aluum adstringunt; et frigidis utetur perfusionibus. Oport<et> tamen | 2.1 |
| prospicere, ne simul his omnibus admotis uitium contrarium per im- | |
| modicas inflationes oriatur. Paulatim ergo firmari intestina debebunt | |
| aliquibus <c>otidie adiectis. Et cum in omni fluore uentris, tum in | |
| hoc praecipue necessarium est, non quotiens libet desidere, sed quotiens | 5 |
| necesse est, ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina | |
| deducat. Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus per- | |
| tinet, in hoc maxime seruandum est, ut, cum pleraque utilia insuauia | |
| sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea | |
| potissimum ex his dentur, quae maxime aeger uolet. Deinde, si omnia | 3.1 |
| ista fastid<i>t, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid | |
| minus utile, sed magis gratum. Exercitationes, frictiones huic quoque | |
| morbo necessariae sunt, et cum his sol, ig<n>is, balneum; uomitus, ut | |
| Hippocrati uisum est, etiam albo ueratro, si cetera parum proficient, | 5 |
| euocatus. |