| Nonnumquam autem lumbrici quoque occupant | 4.24.1.1 |
| aluum, hique modo ex inferioribus partibus, modo foedius ore reddun- | |
| tur; atque interdum latos eos, qui peiores sunt, interdum teretes | |
| uidemus.—Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut | |
| cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum uel hysopum | 5 |
| uel piperis acetabulum uel scamoniae paulum. Vel etiam pridie, cum | |
| multum a<l>ium <ed>erit, uomat, posteroque die mali Punici tenues radi- | |
| culas colligat, quantum manu comprehendet; eas contusas in aquae | |
| tribus sextariis decoquat, donec tertia pars supersit; huc adiciat nitri | |
| paulum, et ieiunus bibat. Interpositis deinde tribus horis duas potiones | 2.1 |
| sumat; at aquae * * * uel muriae durae sit adiecta; tum desidat subiecta | |
| calida aqua in pelue. Si uero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, | |
| et eadem dari possunt et quaedam leuiora, ut contritum semen urticae | |
| aut brassicae aut cumini cum aqua, uel menta cum eadem uel absin- | 5 |
| thium decoctum uel hysopum ex aqua mulsa uel nasturcii semen cum | |
| aceto contritum. Edisse etiam et lupinum et a<l>ium prodest, uel <in> | |
| aluum oleum subter dedisse. |