| Est autem aliud leuius omnibus proximis, de | 4.25.1.1 |
| quibus supra dictum est, quod <t>enesmon Graeci uocant. Id neque | |
| acutis neque longis morbis adnumerari debet, cum et facile tollatur | |
| neque umquam per se iugulet. In hoc aeque atque in torminibus | |
| frequens desidendi cupiditas est, aeque dolor, ubi aliquid excernitur. | 5 |
| Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam le<u>iter | |
| subcruenta: sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte | |
| coacta.—Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum <a>nu<m> | 2.1 |
| nutrire. Cui plura medicamenta idonea sunt: butyrum cum rosa; | |
| a<c>acia ex aceto liquata; e<m>plastrum id, quod ΤΕΤΡΑΦΑΡΜΑΚΟΝ Graeci | |
| uocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum et ita adpositum, | |
| eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; | 5 |
| eadem * * uerbenae decoctae, ut inferiores partes foueantur. Alternis | |
| uero diebus aqua, alternis leue et austerum uinum bibendum est. Potio | |
| esse debet egelida et frigida<e> pro<p>ior; ratio uictus talis, qualem in | |
| tormin<ibus> supra praecepimus. |