| Leuior etiam, dum recens, deiectio est, ubi et | 4.26.1.1 |
| liquida aluus et saepius quam ex consuetudine fertur; atque interdum | |
| tolerabilis dolor est, interdum grauissimus, idque peius est. Sed uno | |
| die fluere aluum saepe pro ualetudine est, atque etiam pluribus, dum | |
| febris absit et intra septimum diem id conquiescat. Purgatur enim | 5 |
| corpus, et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur. Verum spa- | |
| tium periculosum est: interdum enim tormina ac febriculas excitat | |
| uiresque consumit.—Primo die quiescere satis est, neque impetum | 2.1 |
| uentris prohibere. Si per se desiit, balneo uti, paulum cibi capere; si | |
| mansit, abstinere non solum a cibo sed etiam a potione. Postero die | |
| si nihilo minus liquida aluus est, aeque conquiescere, paulum astrin- | |
| gentis cibi sumere. Tertio die in balneum ire; uehementer omnia | 5 |
| praeter uentrem perfricare, ad ignem lumbos scapulasque admouere; | |
| cibis uti, sed uentrem contrahentibus, uino non multo mera<c>o. Si | 3.1 |
| postero quoque die fluet, plus e[di]sse, sed uomere et, ex toto donec | |
| conquiescat, contra siti, fame, uomitu niti: uix enim fieri potest, ut | |
| post hanc animaduersionem aluus non contrahatur. Alia uia est, ubi | |
| uelis subprimere, cenare, deinde uomere; postero die in lecto con- | 5 |
| quiescere, uespere ungi, sed leniter; deinde panis circa selibram ex | |
| uino Aminaeo mero sumere; tum assum aliquid, maximeque auem, | |
| et postea uinum idem bibere aqua pluuiali mixtum, idque usque | |
| quintum diem facere, iterumque uomere. Frigidam autem adsidue | 4.1 |
| potionem esse debere contra priores auctores Asclepiades affirmauit, et | |
| quidem quam frigidissimam. E<go> experimentis quemque in se credere | |
| debere existimo, calida potius an frigida utatur. Interdum autem | |
| euenit, ut id pluribus diebus neglectum curari difficilius possit. A | 5 |
| uomitu oportet incipere; deinde postero die uespere tepido loco ungi; | |
| cibum modicum adsumere, uinum mera<c>um quam asperrimum; im- | |
| positam super uentrem habere cum cerato rutam. In hoc autem affectu | 5.1 |
| corporis neque ambulatione neque frictione opus est: uehiculo sedisse | |
| uel magis etiam equo prodest: neque enim ulla res magis intestina | |
| confirmat. Si uero etiam medicamentis utendum, aptissimum est id, | |
| quod ex pomis fit. Vindemiae tempore in grande uas coicienda sunt | 5 |
| pira atque mala siluestria: si ea non sunt, pira Tarentina uiridia uel | |
| Signina, mala Scaudiana uel Amerina, myrapia; hisque adicienda | 6.1 |
| sunt Cotonea, et cum ipsis corticibus suis Punica, sorba, et, quibus | |
| magis utimur, [et] torminalia, sic ut haec tertiam ollae partem | |
| teneant; tum deinde ea musto implenda est, coquendumque id, donec | |
| omnia, quae indita sunt, liquata <in> unitatem quandam coeant. Id | 5 |
| gust<u> non insuaue est, et, quandocumque opus est, adsumptum, leniter | |
| sine ulla stomachi noxa uentrem tenet. Duo aut tria coclearia uno die | |
| sumpsisse sat<is> est. Alterum ualentius genus est: murtae bacas legere, | |
| ex his uinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, | |
| eiusque cyathum sorbere. Tertium, quod quandocumque fieri potest: | 7.1 |
| malum Punicum excauare, exemptisque omnibus seminibus, mem- | |
| branas, quae inter ea fuerunt, iterum * * coicere; tum infundere cruda | |
| oua, <r>udiculaque miscere; dein malum ipsum super prunam imponere, | |
| quod, dum umor intus est, non aduritur: ubi siccum esse coepit, | 5 |
| remouere oportet, extractumque cocleari quod intus est e<ss>e. Ali- | |
| quibus * adiectis maius momentum habet; itaque etiam in piperatum | |
| coicitur misceturque cum sale et pipere †Est quid ex his edendum | 8.1 |
| est. Pulticula etiam, cum qua paulum ex fauo uetere cocti sit, et | |
| lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et | |
| ex oleo atque aceto adsumpta, efficacia sunt, atque ea aqua, in qua | |
| uel palmulae uel malum Cotoneum uel arida sorba uel rubi decocti | 5 |
| sunt, potata. Quod genus significo, quotiens potionem dandam esse | |
| dico, quae astringat. Tritici quoque hemina in uino Aminaeo austero | 9.1 |
| decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id uinum | |
| id sorbetur; quod iure ualentissimis medicamentis adnumerari potest. | |
| Atque etiam potui datur uinum Signinum uel resinatum austerum uel | |
| quodlibet austerum. Contunditurque cum corticibus seminibusque suis | 5 |
| Punicum malum uinoque tali miscetur; idque uel merum sorbet ali- | |
| quis uel bibit mixtum. Sed medicamentis uti nisi in uehementibus | |
| malis superuacuum est. |