| Ex uulua quoque feminis uehemens malum | 4.27.1a.1 |
| nascitur proximeque a[b] stomacho uel adficitur haec uel corpus adficit. | |
| Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat. | |
| Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi uertuntur nec spumae | |
| profluunt nec nerui distenduntur: sopor tantum est. Idque quibusdam | 5 |
| feminis crebro reuertens perpetuum est.—Vbi incidit, si satis uirium | |
| est, sanguis missus adiuuat; si parum est, cucurbitulae tamen de- | |
| figendae sunt in inguinibus. Si diutius aut iacet aut alioqui iacere | 1b.1 |
| consueuit, admouere oportet naribus extinctum ex lucerna li<n>amen- | |
| tum, uel aliud ex is, quae foedioris odoris esse rettuli, | |
| quod mulierem excitet. Idemque aquae quoque frigidae perfusio effi- | |
| cit. Adiuuatque ruta contrita cum melle, uel ex cyprino ceratum, uel | 5 |
| quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus im- | |
| positum. Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet. Deinde | |
| ubi ad se redit, circumcidendum uinum est in totum annum, etiamsi | |
| casus idem non reuertitur. Frictione cottidie utendum totius quidem | 1c.1 |
| corporis, praecipue uero uentris et poplitum. Cibus ex media materia | |
| dandus; sinap<i> super imum uentrem tertio quoque aut quarto die im- | |
| ponendum, donec corpus rubeat. Si durities manet, mollire commode | |
| uidetur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque | 5 |
| medulla ceruina cum irino, aut sebum taurinum uel caprinum cum | |
| rosa mixtum. Dandum etiam potui uel castoreum est uel git uel | |
| anetum. Si parum pura est, purgatur iunco quadrato. Si uero uulua | 1d.1 |
| exulcerata est, ceratum ex rosa fiet, e<i> recens suilla adeps et ex ouis | |
| album misceatur, idque adponatur; uel album ex ouo cum rosa mix- | |
| tum, adiecto, quo facilius consistat, contritae rosae puluere. Dolens | |
| uero ea sulpure suffumigari debet. At si purgatio nimia mulieri | 5 |
| nocet, remedio sunt cucurbitulae cute incisa inguinibus uel etiam sub | |
| mammis admotae. | |
| Cod.Tol. 97-12 Maia v. 26 | |
| Si maligna purgatio est, subicienda sunt medi- | 1d(fr1).1 |
| camenta quae euocent, ut costus, pule<i>um, albae | |
| uiolae flos, nepeta, sat[i]ureia, hysopum: ex quibus, quae | |
| cibo apta sunt, etiam cum illo assumpta proficiunt | |
| et praetuta porrum, ruta, omne acre <h>olus. Si san- | 5 |
| guis, qui infra erumpere debuit, per nares erumpit, | |
| incisis inguinibus admovendae cucurbitulae sunt idque | |
| per tres aut quattuor menses tricesimo quoque die | |
| repetitum huic quoque uitio medetur. Si nusquam | |
| sanguis se ostendit, ideoque graves capitis dolores | 10 |
| urgent, e<x> brachio ille mittendus est. |