| Cod.Tol. 97-12 Emerita 41 | |
| CAPITULO CVI: De uesica | |
| Vesica autem uariis et interdum acutis, interdum longis morbis | 4.27.1d(fr2).1 |
| obnoxia est. Communis omnium est urinae difficultas. Discrimina tamen | |
| in hac ipsa non sunt mediocria. Vnum genus est quo subinde urinae | |
| desiderium est, <sed> paulum eius emittitur. Totius tamen diei noctis- | |
| que spatio plus quam sat est redditur. Id cum inueterauerit, tabe | 5 |
| quadam hominem consumit. Huic accedit ipsius naturalis dolor maxi- | |
| meque urina et incipiente desinente. Nonnumquam uero idem dolor | |
| etiam uentrem imum coxasque etiam latera complectitur. Solent enim | |
| uesicae uitiis affici renes sicut illorum magis haec quoque afficitur. |