| Alius morbus est tormento crudelior, ubi urina uix et non nisi magna | 4.27.1d(fr2).10 |
| ui exprimitur. Sed hoc ipso cruciat quod <urina> continetur. Accedit | |
| calor quidam ruborque et circa pubem cum dolore tumor atque durities; | |
| nonnumquam uomitus. Interdum etia<m> tenuis urina in ipsa crura | |
| destillat. Saepe quod descendit purulentum est. Quae omnia quibusdam | |
| ulceribus natis oriri uidentur. Interdum autem aeque ulceribus ceterisque | 15 |
| isdem obstantibus, urina tenuis est et aut nigra aut pallida aut cruenta | |
| simulque quaedam concreta prorumpunt. |