| Rursus alia diuersorum malorum diuersa remedia sunt. Ergo quibus | 4.27.1d(fr2).30 |
| et multa et nimis crebra inter dolores urina destillat, eos oportet in | |
| balneum ire. Ibi multa aqua calida fouere inguina, calida omnia adsu- | |
| mere, deinde uomere. Postero die ratio est lauari eadem, deinde dimidio | |
| minus quam consuetudine cibi capere atque inuicem altero die hoc, | |
| altero, illo modo se curare. Si longius malum factum est, fouere | 35 |
| inferiores cotidie partes aqua calida in qua lini semen decoctum sit, | |
| in eadem residere umbilico tenus. Ceratum ex oleo uetere facere eoque | |
| pubem proximasque partes circumdare. Abstinere ab omnibus quibus | |
| urinae mouendae sunt, potionem quoque qua<m> parcissime adsumere, | |
| cibos capere ex media materia uel etiam imbellicissima, saepe sorbi- | 40 |
| tiones quoque, at nihil frigidi neque edere neque bibere. Vomitus inter- | |
| ponere, aluum, si<aliter> non respondet, uel ducere uel aliquo medi- | |
| camento mouere. Si uero ulcera uel scabies uesicam occupauit, lacte | |
| uenter soluendus est. Demittendus homo in aquam calidam oleo mixtam, | |
| potui danda aqua quae comprimat. Mel quoque et dulcia omnia uidentur | 45 |
| utilia. Imponendum super ceratum est ex irino uel cyprino factum. |