| Longe pericul<os>issima in calculis res est. Calculi modo integra, | 4.27.1d(fr2).47 |
| modo scabra uesica nascuntur. Integra nati aut semper in ea mouen- | |
| tur—quos ab innatando πλωτοῦς Graeci uocant—, aut in ipsa uesicae | |
| ceruice orti ubi primo, conquiescunt. Postea, magnitudine adsumpta, | 50 |
| pondere in uesicam prolabuntur. Hi uero qui ulceribus innati sunt, | |
| primum his quasi crestae inhaerent; deinde, quia i<n>natuerunt, | |
| non continentur; inde quoque pondere decidunt. Vtrique ex immobilibus | |
| mobiles fiunt. Solutique calculi qui prius ulceri inhaeserat, signum est | |
| contra morem sanguis profusus et eo plus quo is asperior est. Caruncu- | 55 |
| laeque tenues subalbidae cartilagini similes secutae in quibusdam | |
| etiam plenior. Omnis autem calculus qui uel a principio uagus natus | |
| uel postea factus est modo uesicae ceruicem urget, modo ab ea recedit. | |
| Initium est eo delapsi, dolor auctus et urina difficilior. Ac nisi inde | |
| retro redit et tortus exstet, febriculas excitat. | 60 |