| Igitur ubi prima esse nota calculi coepit, experienda sunt remedia | 4.27.1d(fr2).61 |
| quae nonnumquam citra scalpelli curationem, <si> maxime coneris, | |
| is uitium discutiunt ieiunoque cotidie paulum quod deuoret resinae | |
| terebinthinae dandum est. Id enim et calculos discutit et quaedam | |
| arenosa coeuntia. | 65 |
| Idem faciunt etiam albae oliuae, et nigrum papauer cum melle | 1e.1 |
| adsumptum, et cummis cum contrito semine apii liquatum et cum cyatho | |
| passi datum. Praeter haec in omnibus uesicae doloribus idoneae po- | |
| tiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, | |
| casia, similibusque. Idemque etiam decocta lentiscus praestat. Si | 5 |
| tamen intolerabilis dolor est et sanguis profluit, etiam sanguinis de- | |
| tractio apta est, aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa. |