| At cum urina super potionum modum etiam sine dolore pro- | 4.27.2.1 |
| fluens maciem et periculum * facit, si tenuis est, opus est exercitatione | |
| et frictione, maximeque in sole uel ad ignem. Balneum rarum esse | |
| debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, uinum austerum | |
| meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, | 5 |
| quantum minimum siti<m> fini<at>. Aluus quoque uel ducenda uel lacte | |
| purganda est. Si crassa urina est, uehementior esse debet et exercitatio | |
| et frictio, longior i<n> balneo mora; cibis opus est teneri<ori>bus, uin<o> | |
| eodem. In utroque morbo uitanda omnia sunt, quae urinam mouere | |
| consuerunt. | 10 |