| Est etiam circa naturalia uitium, nimia pro- | 4.28.1.1 |
| fusio seminis; quod sine uenere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, | |
| ut interposito spatio tabe hominem consumat.—In hoc adfectu salu- | |
| tares sunt uehementes frictiones, perfusiones natationesque quam fri- | |
| gidissimae, neque cibi nec potio nisi frigida adsumpta. Vitare autem | 2.1 |
| oportet cruditates, omnia infla<ntia>; nihil ex is adsumere, quae contra- | |
| here semen uidentur, qualia sunt siligo, simila, oua, halica, <a>mylum, | |
| omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei. Neque alienum | |
| est fouere inferiores partes aqua decocta ex uerbenis comprimentibus, | 5 |
| ex isdem aliqua cataplasmata imo uentri inguinibusque circumdare, | |
| praecipueque ex aceto rutam; uitare et<iam>, ne supinus obdormiat. |