| Superest ut ad extremas partes corporis ueniam, | 4.29.1.1 |
| quae articulis inter se conseruntur. Initium a coxis faciam. Harum | |
| ingens dolor esse consueuit, isque hominem saepe debilitat et quosdam | |
| non dimittit; eoque id genus difficillime curatur, quod fere post | |
| longos morbos uis pestifera huc se inclinat; quae ut illas partes liberat, | 5 |
| sic hanc, iam ipsam quoque adfectam, prehendit.—Fouendum primum | 2.1 |
| aqua calida est, deinde utendum calidis cataplasmati[bu]s. Maxime | |
| prodesse uidetur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua de- | |
| cocta mixtus capparis cortex concisus, uel lolii farina ex uino diluto | |
| cocta et mixta cum acida faece; quae qu<i>a refrigescunt, imponere | 5 |
| noctu malagmata commodius est. I<n>ul<ae> quoque radix contusa et | |
| ex uino austero postea cocta et late super coxam imposita inter ualen- | |
| tissima auxilia est. Si ista non soluerunt, sale calido et umido uten- | |
| dum est. Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, | |
| incisa cute admouendae sunt cucurbitulae; mouenda urina; aluos, si | 10 |
| compressa est, ducenda. Vltimum est et in ueteribus quoque morbis | |
| efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam cutem candenti- | |
| bus ferramentis exulcerare. Sed frictione quoque utendum est maxime | 3.1 |
| in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, | |
| di<ger>antur; eaque, <si> nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis; si | |
| est, ceteris partibus adhibenda est. Cum uero saepe aliquid exulceran- | |
| dum candenti ferramento sit, ut e<o> materia inutilis euocetur, illud | 5 |
| perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sa- | |
| nare, sed ea trahere, donec id uitium, cui per haec opitulamur, con- | |
| quiescat. |