| Coxis proxima genua sunt; in quibus ipsis | 4.30.1.1 |
| <non>numquam dolor esse consueuit.—In isdem autem cataplasmatis | |
| cucurbitulisque praesidium est, sicut etiam cum in umeris aliisue | |
| commissuris dolor aliquis exortus est. Equitare ei, cui genua dolent, | |
| inimicissimum omnium est. Omnes autem eiusmodi dolores, ubi inue- | 5 |
| terauerunt, uix citra ustionem finiuntur. |