| In manibus pedibusque articulorum uitia fre- | 4.31.1.1 |
| quentiora longioraque sunt, quae in podagris cheragrisue esse con- | |
| suerunt. Ea raro uel castratos uel pueros ante feminae coitum uel | |
| mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, tempta<n>t.—Vbi sentire | |
| coeperunt, sanguis mittendus est: id enim inter initia statim factum | 5 |
| saepe annu<a>m, nonnumquam perpetuam ualetudinem <tutam> prae- | |
| stat. Quidam etiam, cum asinino lacte poto sese eluissent, in perpe- | 2.1 |
| tuum hoc malum euaserunt: quidam, cum toto anno a uino, mulso, | |
| uenere sibi temperassent, securitatem totius uitae consecuti sunt; idque | |
| utique post primum dolorem seruandum est, etiamsi quieuit. Quod si | |
| iam consuetudo eius facta est, potest quidem aliquis esse securior is | 5 |
| temporibus, quibus dolor se remisit: maiorem uero curam adhibere | |
| debet <is>, quibus id reuertitur; quod fere uere autumnoue fieri solet. | |
| Cum uero dolor urget, mane gestari debet; deinde ferri in ambula- | 3.1 |
| tionem; ibi se dimouere, et, si podagra est, interpositis temporibus | |
| exiguis inuicem modo sedere, modo ingredi; tum, antequam cibum | |
| capiat, sine balneo loco calido leuiter perfricari, sudare, perfundi aqua | |
| egelida: deinde cibum sumere ex media materia, interpositis rebus | 5 |
| urinam mouentibus, quotiensque plenior est, uomere. Vbi dolor uehe- | |
| mens urget, interest sine tumore is sit, an tumor cum calore, an tu- | |
| mores iam etiam obcal<l>uerint. Nam si tumor nullus est, calidis fomen- | 4.1 |
| tis opus est. Aquam marinam uel muriam duram feruefacere oportet, | |
| deinde in peluem coicere, et, cum iam homo pati potest, pedes de- | |
| mittere, superque pallam dare, et uestimento tegere; paulatim deinde | |
| iuxta labrum ipsum ex eadem aqua leuiter infundere, ne calor intus | 5 |
| destituat; ac deinde noctu cataplasmata calfacientia imponere, ma- | |
| ximeque ibisci radicem ex uino coctam. Si uero tumor calorque est, | 5.1 |
| utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima arti- | |
| culi continentur, sed neque cotidie neque diu, ne nerui indurescant. | |
| Inponendum uero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in | |
| hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic repri- | 5 |
| munt, ut emolliant. Si maior est dolor, papaueris cortices in uino | |
| coquendi miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit; uel | |
| cerae et adipis suillae tantundem una liquandum, deinde his uinum | |
| miscendum; atque ubi quod ex eo impositum est incaluit, detra- | |
| hendum, et subinde aliud inponendum est. Si uero tumores etiam | 6.1 |
| obcal<l>uerunt et dolent, leuat spongia inposita, quae subinde ex oleo et | |
| aceto uel aqua frigida exprimitur, aut pari portione inter se mixta pix, | |
| cera, alumen. Sunt etiam plura idonea manibus pedibusque malag- | |
| mata. Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore | 5 |
| est, fouere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua | |
| uel papaueris cortices uel cucumeris siluestris radix decocta sit; tum | |
| inducere articulis crocum cum suco papaueris et ouillo lacte. At si | 7.1 |
| tumor est, foueri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliaue | |
| uerbena ex reprimentibus decocta sit, induci uero medicamentum ex | |
| nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae | |
| muralis sucus sit adiectus. Lapis etiam, [qui carnem edit,] quem | 5 |
| ΣΑΡΚΟΦΑΓΟΝ Graeci uocant, excisus sic ut pedes capiat, demissos eos, | |
| cum dolent, retentosque ibi leuare consueuit. Ex quo in Asia lapidi | |
| As<s>io gratia est. Vbi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra | 8.1 |
| dies quadraginta fit, nisi uitium hominis accessit, modicis exerci- | |
| tationibus, <abstinentia, unctionibus> lenibus utendum est, sic ut etiam | |
| <t>um acopo uel liquido cerato cyprino articuli perfricentur. Equitare | |
| podagricis quoque alienum est. Quibus uero articulorum dolor certis | 9.1 |
| temporibus reuertitur, hos ante et curioso uictu cauere oportet, ne | |
| inutilis materia corpori supersit, et crebriore uomitu; et si quis ex | |
| corpore metus, uel alui ductione uti uel lacte purgari. Quod Erasistra- | |
| tus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes | 5 |
| repleret, cum euidens sit omni purgatione non superiora tantummodo | |
| sed etiam inferiora exinaniri. |