| Ex quocumque autem morbo quis inualescit, si | 4.32.1.1 |
| tarde confirmatur, uigilare prima luce debet; nihilo minus in lecto | |
| conquiescere; circa tertiam horam leuiter unctis manibus corpus per- | |
| mulcere. Deinde delectationis causa, quantum iuuat, ambulare, cir- | |
| cumcisa omni negotiosa actione; tum gestari diu, multa frictione uti, | 5 |
| loca, caelum, cibos saepe mutare. Vbi triduo quadriduoue uinum bibit, | 2.1 |
| uno aut etiam altero die interponere aquam. Per haec enim fiet, ne in | |
| uitia tabem inferentia incidat et ut mature uires suas recipiat. Cum ex toto | |
| uero conualuerit, periculose uitae genus subito mutabit et inordinate aget. | |
| Paulatim ergo debebit omissis his legibus eo transire, ut arbitrio suo uiuat. | 5 |