| LIBER V. | |
| Dixi de is malis corporis, quibus uictus ratio maxime subuenit: | 5.pr.1.1 |
| nunc transeundum est ad eam medicinae partem, quae magis MEDICA- | |
| MENTIS pugnat. His multum antiqui auctores tribuerunt, et Erasi- | |
| stratus et ii, qui se empiricos nominarunt, praecipue tamen Herophilus | |
| deductique ab illo uiro, adeo ut nullum morbi genus sine his curarent. | 5 |
| Multaque etiam de facultatibus medicamentorum memoriae <prodi- | |
| derunt>, qualia sunt uel Zenonis uel Andriae uel Apolloni, qui Mys | |
| cognominatus est. Horum autem usum ex magna parte Asclepiades | 2.1 |
| non sine causa sustulit; et cum omnia fere medicamenta stomachum | |
| laedant malique suci sint, ad ipsius uictus rationem potius omnem | |
| curam suam transtulit. Verum ut illud in plerisque morbis utilius | |
| est, sic multa admodum corporibus nostris incidere consuerunt, quae | 5 |
| sine medicamentis ad sanitatem peruenire non possunt. Illud ante | |
| omnia scire conuenit, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, | |
| ut ex toto separari non possint sed ab eo nomen trahant, a quo pluri- | |
| mum petunt. Ergo et illa, quae uictu curat, aliquando medicamentum | 3.1 |
| adhibet, et illa, quae praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam | |
| rationem uictus debet, quae multum admodum in omnibus corporis | |
| malis proficit. |