| Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi uenter sup- | 1.3.25.1 |
| pressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, | |
| aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adiu- | |
| uare possunt quies et inedia * * * , quae per illas maxime eueniunt? Qui | |
| deicere uolet, primum cibis uinisque utetur is, qui hoc praestant; dein, | 5 |
| si parum illa proficient, aloen sumat. Sed purgationes quoque, ut in- | 26.1 |
| terdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt: | |
| adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis obnoxia maxime | |
| infirmitas sit. |