| Vomitus utilior est hieme quam aestate: nam tunc et pituitae plus | 1.3.19.1 |
| et capitis grauitas maior subest. Inutilis est gracilibus et inbecillum | |
| stomachum habentibus: utilis plenis, biliosis omnibus, si uel nimium | |
| se replerunt, uel parum concoxerunt. Nam siue plus est quam quod | |
| concoqui possit, periclitari ne conrumpatur non oportet: siue[ro] cor- | 5 |
| ruptum est, nihil commodius est quam id, qua uia primum expelli potest, | |
| eicere. Itaque ubi amari ructus cum dolore et grauitate praecordiorum | 20.1 |
| sunt, ad hunc protinus confugiendum est. Item prodest ei, cui pectus | |
| aestuat et frequens saliua uel nausea est, aut sonant aures, aut madent | |
| oculi, aut os amarum est; similiterque ei, qui uel caelum uel locum | |
| mutat; isque, quibus, si per plures dies non uomuerunt, dolor praecor- | 5 |
| dia infestat. Neque ignoro inter haec praecipi quietem, quae non sem- | 21.1 |
| per contingere potest agendi necessitatem habentibus, nec in omnibus | |
| idem facit.—Itaque istud luxuriae causa fieri non oportere confiteor: | |
| interdum ualetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo ta- | |
| men, ne quis, qui ualere et senescere uolet, hoc cottidianum habeat. | 5 |
| Qui uomere post cibum uolt, si ex facili facit, aquam tantum tepidam | 22.1 |
| ante debet adsumere; si difficilius, aquae uel salis uel mellis paulum | |
| adicere. At qui mane uomiturus est, ante bibere mulsum uel hysopum, | |
| aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum | |
| est, bibere. Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum om- | 5 |
| nia infestant. Post uomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, | 23.1 |
| sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi | |
| sunt, nisi tamen fauces uomitus exasperarint. Qui uomuit, si mane | |
| id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare; si post cenam, | |
| postero die lauari et in balneo sudare. Inde proximus cibus mediocris | 24.1 |
| utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco | |
| et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis. Qui uomere bis in | |
| mense uult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quin- | |
| tum decimum diem uomuerit, nisi haec mora grauitatem pectori faciet. | 5 |