| Cum uero inter extenuantia posuerim uomitum et deiectionem, de | 1.3.17.1 |
| his quoque proprie quaedam dicenda sunt. <R>eiectum esse ab Ascle- | |
| piade uomitum in eo uolumine, quod DE TVENDA SANITATE composuit, | |
| uideo; neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui coti- | |
| die eiciendo uorandi facultatem moliuntur. Paulo etiam longius pro- | 5 |
| cessit; idem purgationes quoque eodem uolumine expulit: et sunt | |
| eae perniciosae, si nimis ualentibus medicamentis fiunt. Sed haec | 18.1 |
| tamen summouenda esse non est perpetuum, quia corporum temporum- | |
| que ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum opus | |
| est adhibeantur. Ergo ille quoque ipse, si quid iam corruptum esset, | |
| expelli debere confessus est: ita non ex toto res condemnanda est. Sed | 5 |
| esse eius etiam plures causae possunt; estque in ea quaedam paulo | |
| subtilior obseruatio adhibenda. |