| Expositis simplicibus facultatibus dicendum est, quem- | 5.17.1a.1 |
| admodum misceantur, quaeque ex his fiant. Miscentur autem uarie, | |
| neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia | |
| adiciantur, isdemque servatis ponderum ratio mutetur. Itaque cum fa- | |
| cultatium materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum | 5 |
| genera sunt: quae conprehendi si possent, tamen esset superuacuum. | |
| Nam et idem effectus intra paucas compositiones sunt, et mutare eas | 1b.1 |
| cuilibet cognitis facultatibus facile est. Itaque contentus is ero, quas | |
| accepi uelut nobilissimas. In hoc autem uolumine eas explicabo, quae | |
| uel desiderari in prioribus potuerunt, uel ad eas curationes pertinent, | |
| quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen quae magis communia | 5 |
| sunt, simul iungam: si qua singulis uel etiam paruis adcommodata | 1c.1 |
| sunt, in ipsorum locum differam. Sed et ante sciri uolo, in uncia | |
| pondus denarium septem esse, unius deinde denarii pondus diuidi a me | |
| in sex partes, id est sex<tantes>, ut idem in <sextante> denarii habeam, | |
| quod Graeci habent in eo, quem obolon appellant. Id ad nostra pondera | 5 |
| relatum paulo plus dimidio scripulo facit. |