| Malagmata uero atque emplastra pastil<l>ique, quos trochiscos | 5.17.2a.1 |
| Graeci uocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malag- | |
| mata maxime ex odoribus eorumque etiam surculis, emplastra pastilli- | |
| que magis ex quibusdam metallicis fiunt; deinde malagmata contusa | |
| abunde mollescunt: nam super integram cutem iniciuntur: laboriose | 5 |
| uero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant | |
| uulnera, cum inposita sunt. Inter emplastrum autem et pastillum hoc | 2b.1 |
| interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit, in pastillo | |
| tantum arida medicamenta aliquo umore iunguntur. Tum emplastrum | |
| hoc modo fit: arida medicamenta per se teruntur, deinde mixtis | |
| <i>is instillatur aut acetum aut si quis alius <non> pinguis umor | 5 |
| accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur. Ea uero, quae liquari | |
| possunt, ad ignem simul liquantur, et si quid olei misceri debet, | |
| tum infunditur. Interdum etiam aridum aliquod ex oleo prius co- | 2c.1 |
| quitur: ubi facta sunt, quae separatim fieri debuerunt, in unum omnia | |
| miscentur. At pastilli haec ratio est: arida medicamenta contrita | |
| umore non pingui, ut uino uel aceto, co<g>untur, et rursus coacta in- | |
| arescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore diluuntur. | 5 |
| Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori, ut | |
| cerato, miscetur. |