| Vmidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, | 1.3.28.1 |
| frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et | |
| uigilia; per se quoque ambulatio multa et matutina et uehemens, exer- | |
| citationi non protinus cibus adiectus; ea genera escae, quae ueniunt ex | |
| locis frigidis et pluuiis et inriguis. Contra siccat modica exercitatio, | 29.1 |
| fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exer- | |
| citationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis ueniens. |