| Aluum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus | 1.3.30.1 |
| inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet; exigua | |
| potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, | |
| cepit, post cibum quies. Contra soluit aucta ambulatio atque esca | 31.1 |
| po<tusque>, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae. | |
| Illud quoque scire oportet, quod uentrem uomitus solutum conpri- | |
| mit, compressum soluit; itemque conprimit is uomitus, qui statim post | |
| cibum est, soluit is, qui tarde superuenit. | 5 |