| Quod ad aetates uero pertinet, inediam facillime sustinent mediae | 1.3.32.1 |
| aetates, minus iuuenes, minime pueri et senectute confecti. Quo minus | |
| fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo | |
| eget, qui increscit. Calida lauatio et pueris et senibus apta est. Vinum | |
| dilutius pueris, senibus meracius: neutri aetati, quae inflationes mo- | 5 |
| uent. Iuuenum minus quae adsumant et quomodo curentur, interest. | 33.1 |
| Quibus iuuenibus fluxit aluus, plerumque in senectute contrahitur: | |
| quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute soluitur. Me- | |
| lior est autem in iuuene fusior, in sene adstrictior. |